CP 154, 44

From Rpalmer
Jump to: navigation, search

The Cecil Papers at Hatfield House

CP Volume 154 Folio 44-45
HMC Volume 1 Page 285 Number 948
Haynes Page 407 Number 410

Transcribed by Samuel Haynes in “A Collection of State Papers . . . 1542 to 1570” London, 1740

27 Nov 1563 Christopher Mundt to Secretary Cecill, in Causa Caroli Archibucis Austriæ [HMC 1563, Dec, 28]

From the Original

POST tertias tuas literas acceptas 27 Novemb. Clarissime Domine Secretarie, quæ in altam me mœstitiam demerserun, diligentus & accuratius per scriptas litears egi cum Duce Wirtenbergensi, omnem priorem actionem ad literarum tuarum norman dirigens & reflectens: Quibus literis transmissis, Dux me ad se proprio nuncio evocacit. Quo cum pervenissem, Dux mihi Cæsaris literas in hac causa ad se perscriptas prælegit, & adjunxit, Imperatorem non denuo se in hanc actionem, in qua semel replulsam passus fuisset intromissurum. Intuli ego, neque Reginam unquam hance actionem per se renovaturam, ut ipsa contra honestum & decorum ambire maritum videatur; & certe nulli Principi nostri orbis indecorum videri poterit, pro tali Helena & tanta dote & dignitate consequenda, periculum facere & precarium fieri, Omnibus rationibus Duci persuadere connisus sum, ut is se medium inter duas hasce partes conjungendas interponat, ac tandem evici, ut Dux pro utriusque partis sententia congoscenda medium operam interposuerit. Ejus Commissarius 26 profectionem Angliam versus ingredietur, cui varias literas dedi pro ea profectione expedienda: Simul ex meis literis ad Magn. tuam inscriptis cuncta plenius intelliges. Legatus longam & copiosam instructionem habet. Non magnam difficultatem in cæteris conditionibus fore spero, præter coronationem, quam Dux æquum putat ei non denegari sobole existente: Verum, quia soboles procreanda mortalitati obnoxia erit, perinde ut mater, coronatio semel acta postea infecta fieri non poterit, in hoc dubio regni consuetudines & æquum & bonum consulenda erunt. Dux adhuc in ea sententia perstat, opus fore ut ad locum aliquem medium utriusque partis Commissarii conveniant ad pacta dotalia transgenda: Et quanquam ego hoc improbaverim, dicens, præsenti ordinum regni consensu in hac re comprobanda opus fore: Tamen Dux & Comes responderunt, Cæsarem non denuo in Angliam missuram, nisi omnino certior factus sit hanc actionem eo progressam, ut amplius revocari non possit, & hoc propter repulsam (ut ipsi vocant) acceptam. Ex Cæsaris literis apparet, eum non esse alieno ab hac actione animo; sed metuere, ne similiem priori exitum hæc actio sortiatur, quod ignominiæ & contemptui foret. Pro hac deliberation significata Cæsar gratiam habet Duci, quod manu propria post descriptas literas in calce subnotavit. Cardinialis Lotharingus novum commentum de Hybernia redimenda Cæsari enarravit: Dicit enim Hyberniam jure pignoris tantum ab Anglia detineri, nempe pro credio centum millium coronatorum; se effecturum ut intra triennium sors refundatur & Hybernia Scotiæ restituatur. Concilium tridentinum finitum est 8 Decemb. & ut omnes papisticæ superstiones confirmatæ sunt, ita nostra doctrina condemnata est: Et quid Dux é diverso faciendum judicet, ex ejus Legato intelligetis, quem non duhito yos amanter & benigne excepturos: Certe Ducis voluntas & observantia erga Serenissimam Reginam propensissima & amplissima est. Duo filii Maximiliani propediem in Hispaniam proficiscentur, ut Hispanicis moribus assuescant: Nam ejus regni successio dubia est. Rogo ut tua authoriate intercedere velis, ut in biennium reliquata pensio Joanni Abel solvatur, similiter pecunia per hosce duas annos pro literis missis & acceptis exposita. Profectiones duas nuper ad Wirtenbergicum facts, quæ paulo difficilores mihi ut imparato fuerunt, tuæ moderationi committo. Ego omnia mea servitia vobis obedienter defero. Argentina 28 Decemb. 1563.

Sensus literarum Cæsaris rescriptarum ad Wirtenbergicum, quatenus ex subita lectione meminisse potui.
LITERAS, quas ad nos manu tua perscriptas Stucgardia misisti, decima septima Octob. octava Novemb. Presburgi accepimus; & pro amore & observantia tua erga nos gratiam tuæ Dilectioni habemus. Cæteum quod ad argumentum tuæ scriptionis attinet, nempe restaurationem connubii Anglici Dilectioni tuæ constat, quod Legatos nostros in Angliam misims, non absque sumptu, ut animum Reginæ cognoscerent, an liberet ei filio nostro nubere: Verum dicta Regina nunquam serio hanc actionem profectua est, sed tantum hac occasione apud cæteros Potentatus pro sua commoditate usa est, & suas occasiones in hac actione quæsivit; quod nobis contra anim nostri sententiam evenit, & ergo minoris conditions personam hujuscemodi actionem intermissam fuisse decebat. Et tametsi hoc tempore nos in eandem actionem intromittere velimus, tanen, ex eo quod nobis prius evenit, eandem curam similis successus subire cogeremur: Cum & hoc tempore simile causæ & occasiones incidere possunt; quod ut existimationem nostram gravaret, ita nos deridiculos faceret: Adeoque neque nos, neque fillius noster, hactenus ullas cogitationes de hoc connubio habuimus, neque modo multum intendimus eam causam ulterius prosequi, sed eam ita linqure. Verum extra hanc causam erga dictam Reginam amicam & propensam voluntatem per omnia gerimus, quod nostrum studium eadem Regina, occasione data, re ipsa experietur, tuamque erga nos bonam voluntatem demereri studebimus. Vale.

To the Right Honorable Sir William Cieill Knight, chief Secretarie to the Queene's Majestie.